ACTA APOSTOLICAE SEDIS

DIOCESE DE IGUATU 

PELOS CAMINHOS DA HISTÓRIA 

DOCUMENTOS 

Na fonte ACTA APOSTOLICAE SEDIS encontra-se o texto original, redigido em Latim, isto é, na língua oficial da Igreja Católica, da Bula In Apostolicis, do Papa São João XXIII,  de 28 de janeiro de 1961, por que foi erecta canonicamente a Diocese de Iguatu.

Para os cultores do Latim, e a quem mais interessar possa,  segue o texto: 

FORTALEXIENSIS – CRATENSIS
(IGUATUVINAE) 

Detractis ab archidioecesi Fortalexiensi et a dioecesi Cratensi nonnullis

territoriis, nova ex iisdem constituitur dioecesis, « Iguatuvina » nomine.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

In apostolicis muneris Nostri officiis illud esse censemus ea ratione christifidelium coetus ordinare Ecclesiarumque fines describere, quam aptiorem arbitramur cum ad Evangelii verbi semen spargendum tum ad uberes supernae caritatis fructus colligendos. Qua de re, cum venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et in Foederatis Brasiliae Civitatibus Apostolicus Nuntius, ante auditis venerabilibus Fratribus Episcopis Ecclesiasticae provinciae Fortalexiensis inque primis venerabili Fratre Antonio de Almeida Lustosa, eiusdem provinciae Metropolita, ab hac Apostolica Sede petierit ut ibi locorum nova dioecesis conderetur : per hoc enim aptius eius regionis necessitatibus prospici; Nos, re bene considerata consilioque petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, qui negotiis Consistorialibus praesunt, consensum eorum supplentes qui hac super re aliquod ius habeant, admotas preces admittendas esse putamus deque Nostra apostolica potestate haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Fortalexiensi territoria separamus municipiorum quae vulgo cognominantur Milhâ, Mombaça, Pedra Branca, Piquet Carneiro, Senador Pompeu, Solonópole ; item a dioecesi Cratensi territoria municipiorum quibus nomen Acopiara, Arneiroz, Aiuaba, Cariús, Catarina, Cedro, Cococí, Ico, Iguatú, Jucas, Oros, Parambú, Saboeiro, Tauá, ex iisque omnibus, prout lege civili in praesens circumscribuntur, novam dioecesim condimus, Tguatuvinam appellandam, quae iisdem terminabitur finibus ac municipia e quibus coalescit. Novae dioecesis caput erit urbs Iguatú cognominata, in qua Episcopus sedem suam figet, cathedra sacri magisterii in templo curiali ibi exstante collocata, quod est Deo in honorem Sanctae Annae, Beatae Mariae Virginis Matris dicatum, quodque ad gradum et dignitatem cathedralis aedis; evehimus, cum iuribus, honoribus, privilegiis propriis. Eadem sane iura Episcopo facimus, cui tamen congruas obligationes imponimus, in quibus id memorare placet esse nempe eum, una cum sua Ecclesia, Metropolitae Archiepiscopo Fortalexiensi suffraganeum. Volumus etiam ut Canonicorum collegium condatur, ad normam per alias sub plumbo Epistulas edendam ; quod si statim fieri nequeat Consultores dioecesani ad iuris normam deligantur, qui consilio et opera Episcopo praesto sint. Mensam episcopalem, quam vocant, Curiae emolumenta constituent, pecunia a fidelibus sponte oblata atque bonorum pars quae ad normam canonis 1500 C. I. C. Iguatuvinae dioecesi obveniet, detracta nempe ab archidioecesi Fortalexiensi et a dioecesi Cratensi. Sacerdotes insuper qui, his litteris ad effectum deductis, in dioecesi Iguatuvina vel officium vel beneficium habeant, eidem censeantur adscripti; ceteri vero clericiei, in qua legitimo domicilio degant. Ad regimen, administrationem quod attinet, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, cetera eiusmodi, id fieri censemus quod Codex Iuris Canonici iubet. Volumus etiam ut Iguatuvinus Ordinarius Seminarium saltem minus in sua dioecesi condat, pueris excipiendis qui in sortem Domini vocantur, ad iuris communis leges et ad normas Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus. Ex eo lecti iuvenes Romam mittantur, philososophiae ac theologiae disciplinis imbuendi in Pontificio Collegio Piano Brasiliano. Acta denique et documenta quae ad novam dioecesim quoquo modo pertineant, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiose in tabulario asserventur. Ceterum has Nostras litteras exsequendas curabit venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, vel per se ipse vel per alium, factis ad id necessariis facultatibus. Cum autem res acta fuerit, idem documenta exarari iubebit, quorum fide digna exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem mittet. Quod si fiat ut eo tempore alius Apostolicae Nuntiaturae in Foederatis Brasiliae Civitatibus praesit, hic mandata Nostra omnia faciet. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efßcacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPËLLO CAROLUS Card. CONFALONIERI

  1. R. E. Cancellarius S. Congr. Consist. a Secretis

Franciscus Tinello

Apostolicam Cancellariam Regens

Albertus Serafini, Proton. Apost.

Caesar Federici, Proton. Apost.

In Ap. Cane, tab., vol. CF, n. 87.

 

Pesquisa efetuada por:
Osmar Lucena Filho
Paróquia do SC de Jesus
Piquet Carneiro

Deixe uma resposta